9. et caput Ephraim Samaria,et caput Samariæ filius Romeliæ.Si non credideritis, non permanebitis.
10. Et adjecit Dominus loqui ad Achaz, dicens :
11. Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra.
12. Et dixit Achaz : Non petam, et non tentabo Dominum.
13. Et dixit : Audite ergo, domus David.Numquid parum vobis est molestos esse hominibus,quia molesti estis et Deo meo ?