22. Quia sicut cæli novi et terra nova,quæ ego facio stare coram me, dicit Dominus,sic stabit semen vestrum et nomen vestrum.
23. Et erit mensis ex mense,et sabbatum ex sabbato :veniet omnis caro ut adoret coram facie mea,dicit Dominus.
24. Et egredientur, et videbunt cadaveravirorum qui prævaricati sunt in me ;vermis eorum non morietur,et ignis eorum non extinguetur :et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.