Isaiæ 65:14-19 Vulgata Latina (VULG)

14.  ecce servi mei lætabuntur,et vos confundemini ;ecce servi mei laudabunt præ exsultatione cordis,et vos clamabitis præ dolore cordis,et præ contritione spiritus ululabitis,

15.  et dimittetis nomen vestrum in juramentum electis meis ;et interficiet te Dominus Deus,et servos suos vocabit nomine alio :

16.  in quo qui benedictus est super terrambenedicetur in Deo, amen,et qui jurat in terrajurabit in Deo, amen :quia oblivioni traditæ sunt angustiæ priores,et quia absconditæ sunt ab oculis meis.

17.  Ecce enim ego creo cælos novos,et terram novam ;et non erunt in memoria priora,et non ascendent super cor.

18.  Sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternumin his quæ ego creo :quia ecce ego creo Jerusalem exsultationem,et populum ejus gaudium.

19.  Et exsultabo in Jerusalem,et gaudebo in populo meo,et non audietur in eo ultravox fletus et vox clamoris.

Isaiæ 65