Isaiæ 5:16-25 Vulgata Latina (VULG)

16.  Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio ;et Deus sanctus sanctificabitur in justitia.

17.  Et pascentur agni juxta ordinem suum,et deserta in ubertatem versa advenæ comedent.

18.  Væ qui trahitis iniquitatemin funiculis vanitatis,et quasi vinculum plaustri peccatum !

19.  qui dicitis : Festinet,et cito veniat opus ejus, ut videamus ;et appropiet, et veniatconsilium sancti Israël,et sciemus illud !

20.  Væ qui dicitis malum bonum,et bonum malum ;ponentes tenebras lucem,et lucem tenebras ;ponentes amarum in dulce,et dulce in amarum !

21.  Væ qui sapientes estis in oculis vestris,et coram vobismetipsis prudentes.

22.  Væ qui potentes estis ad bibendum vinum,et viri fortes ad miscendam ebrietatem !

23.  qui justificatis impium pro muneribus,et justitiam justi aufertis ab eo !

24.  Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis,et calor flammæ exurit,sic radix eorum quasi favilla erit,et germen eorum ut pulvis ascendet ;abjecerunt enim legem Domini exercituum,et eloquium sancti Israël blasphemaverunt.

25.  Ideo iratus est furor Domini in populum suum,et extendit manum suam super eum, et percussit eum :et conturbati sunt montes,et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum.In his omnibus non est adversus furor ejus,sed adhuc manus ejus extenta.

Isaiæ 5