Isaiæ 40:18-25 Vulgata Latina (VULG)

18.  Cui ergo similem fecisti Deum ?aut quam imaginem ponetis ei ?

19.  Numquid sculptile conflavit faber ?aut aurifex auro figuravit illud,et laminis argenteis argentarius ?

20.  Forte lignum et imputribile elegit ;artifex sapiens quæritquomodo statuat simulacrum, quod non moveatur.

21.  Numquid non scitis ? numquid non audistis ?numquid non annuntiatum est vobis ab initio ?numquid non intellexistis fundamenta terræ ?

22.  Qui sedet super gyrum terræ,et habitatores ejus sunt quasi locustæ ;qui extendit velut nihilum cælos,et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum ;

23.  qui dat secretorum scrutatores quasi non sint,judices terræ velut inane fecit.

24.  Et quidem neque plantatus, neque satus,neque radicatus in terra truncus eorum ;repente flavit in eos, et aruerunt,et turbo quasi stipulam auferet eos.

25.  Et cui assimilastis me, et adæquastis ?dicit Sanctus.

Isaiæ 40