17. Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo,et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei.
18. Cui ergo similem fecisti Deum ?aut quam imaginem ponetis ei ?
19. Numquid sculptile conflavit faber ?aut aurifex auro figuravit illud,et laminis argenteis argentarius ?
20. Forte lignum et imputribile elegit ;artifex sapiens quæritquomodo statuat simulacrum, quod non moveatur.