7. Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est :
8. ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat.
9. Scriptura Ezechiæ, regis Juda, cum ægrotasset et convaluisset de infirmitate sua.
10. Ego dixi in dimidio dierum meorum :Vadam ad portas inferi ;quæsivi residuum annorum meorum.
11. Dixi : Non videbo Dominum Deumin terra viventium ;non aspiciam hominem ultra,et habitatorem quietis.