Isaiæ 36:9-16 Vulgata Latina (VULG)

9.  et quomodo sustinebis faciem judicis unius loci ex servis domini mei minoribus ? Quod si confidis in Ægypto, in quadrigis et in equitibus,

10.  et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam, ut disperderem eam ? Dominus dixit ad me : Ascende super terram istam, et disperde eam.

11.  Et dixit Eliacim, et Sobna, et Joahe, ad Rabsacen : Loquere ad servos tuos syra lingua ; intelligimus enim ; ne loquaris ad nos judaice in auribus populi qui est super murum.

12.  Et dixit ad eos Rabsaces : Numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus, ut loquerer omnia verba ista ? et non potius ad viros qui sedent in muro, ut comedant stercora sua, et bibant urinam pedum suorum vobiscum ?

13.  Et stetit Rabsaces, et clamavit voce magna judaice, et dixit : Audite verba regis magni, regis Assyriorum !

14.  Hæc dicit rex : Non seducat vos Ezechias, quia non poterit eruere vos.

15.  Et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino, dicens : Eruens liberabit nos Dominus : non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum.

16.  Nolite audire Ezechiam ; hæc enim dicit rex Assyriorum : Facite mecum benedictionem, et egredimini ad me, et comedite unusquisque vineam suam, et unusquisque ficum suam, et bibite unusquisque aquam cisternæ suæ,

Isaiæ 36