Isaiæ 34:13-17 Vulgata Latina (VULG)

13.  Et orientur in domibus ejus spinæ et urticæ,et paliurus in munitionibus ejus ;et erit cubile draconum,et pascua struthionum.

14.  Et occurrent dæmonia onocentauris,et pilosus clamabit alter ad alterum ;ibi cubavit lamia,et invenit sibi requiem.

15.  Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos,et circumfodit, et fovit in umbra ejus ;illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum.

16.  Requirite diligenter in libro Domini, et legite :Unum ex eis non defuit,alter alterum non quæsivit ;quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit,et spiritus ejus ipse congregavit ea.

17.  Et ipse misit eis sortem,et manus ejus divisit eam illis in mensuram :usque in æternum possidebunt eam ;in generationem et generationem habitabunt in ea.

Isaiæ 34