9. Populus enim ad iracundiam provocans est :et filii mendaces,filii nolentesaudire legem Dei ;
10. qui dicunt videntibus : Nolite videre,et aspicientibus : Nolite aspicere nobis ea quæ recta sunt ;loquimini nobis placentia :videte nobis errores.
11. Auferte a me viam ;declinate a me semitam ;cesset a facie nostraSanctus Israël.
12. Propterea hæc dicit Sanctus Israël : Pro eo quod reprobastis verbum hoc,et sperastis in calumnia et in tumultu,et innixi estis super eo ;
13. propterea erit vobis iniquitas hæcsicut interruptio cadens,et requisita in muro excelso,quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio ejus.