3. Et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem,et fiducia umbræ Ægypti in ignominiam.
4. Erant enim in Tani principes tui,et nuntii tui usque ad Hanes pervenerunt.
5. Omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit :non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem,sed in confusionem et in opprobrium.
6. Onus jumentorum austri. In terra tribulationis et angustiæleæna, et leo ex eis,vipera et regulus volans ;portantes super humeros jumentorum divitias suas,et super gibbum camelorum thesauros suos,ad populum qui eis prodesse non poterit.
7. Ægyptus enim frustra et vane auxiliabitur.Ideo clamavi super hoc : Superbia tantum est, quiesce.
8. Nunc ergo ingressus, scribe ei super buxum,et in libro diligenter exara illud,et erit in die novissimoin testimonium usque in æternum.