3. Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur ;Dominus enim locutus est verbum hoc.
4. Luxit, et defluxit terra, et infirmata est ;defluxit orbis,infirmata est altitudo populi terræ.
5. Et terra infecta est ab habitatoribus suis,quia transgressi sunt leges,mutaverunt jus,dissipaverunt fœdus sempiternum.
6. Propter hoc maledictio vorabit terram,et peccabunt habitatores ejus ;ideoque insanient cultores ejus,et relinquentur homines pauci.