18. Et erit : qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam ;et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo ;quia cataractæ de excelsis apertæ suntet concutientur fundamenta terræ.
19. Confractione confringetur terra,contritione conteretur terra,commotione commovebitur terra ;
20. agitatione agitabitur terra sicut ebrius,et auferetur quasi tabernaculum unius noctis ;et gravabit eam iniquitas sua,et corruet, et non adjiciet ut resurgat.
21. Et erit : in die illa visitabit Dominussuper militiam cæli in excelso,et super reges terræ qui sunt super terram ;
22. et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum,et claudentur ibi in carcere,et post multos dies visitabuntur.