Isaiæ 24:15-20 Vulgata Latina (VULG)

15.  Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum ;in insulis marisnomen Domini Dei Israël.

16.  A finibus terræ laudes audivimus,gloriam Justi.Et dixi : Secretum meum mihi,secretum meum mihi.Væ mihi !prævaricantes prævaricati sunt,et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt.

17.  Formido, et fovea, et laqueussuper te, qui habitator es terræ.

18.  Et erit : qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam ;et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo ;quia cataractæ de excelsis apertæ suntet concutientur fundamenta terræ.

19.  Confractione confringetur terra,contritione conteretur terra,commotione commovebitur terra ;

20.  agitatione agitabitur terra sicut ebrius,et auferetur quasi tabernaculum unius noctis ;et gravabit eam iniquitas sua,et corruet, et non adjiciet ut resurgat.

Isaiæ 24