Isaiæ 2:7-13 Vulgata Latina (VULG)

7.  Repleta est terra argento et auro,et non est finis thesaurorum ejus.

8.  Et repleta est terra ejus equis,et innumerabiles quadrigæ ejus.Et repleta est terra ejus idolis ;opus manuum suarum adoraverunt,quod fecerunt digiti eorum.

9.  Et incurvavit se homo,et humiliatus est vir ;ne ergo dimittas eis.

10.  Ingredere in petram, et abscondere in fossa humoa facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus.

11.  Oculi sublimes hominis humiliati sunt,et incurvabitur altitudo virorum ;exaltabitur autem Dominus solusin die illa.

12.  Quia dies Domini exercituumsuper omnem superbum, et excelsum,et super omnem arrogantem,et humiliabitur ;

13.  et super omnes cedros Libani sublimes et erectas,et super omnes quercus Basan,

Isaiæ 2