Isaiæ 19:14-25 Vulgata Latina (VULG)

14.  Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis ;et errare fecerunt Ægyptum in omni opere suo,sicut errat ebrius et vomens.

15.  Et non erit Ægypto opusquod faciat caput et caudam,incurvantem et refrenantem.

16.  In die illa erit Ægyptus quasi mulieres ;et stupebunt, et timebunta facie commotionis manus Domini exercituum,quam ipse movebit super eam.

17.  Et erit terra JudaÆgypto in pavorem ;omnis qui illius fuerit recordatus pavebita facie consilii Domini exercituum,quod ipse cogitavit super eam.

18.  In die illa erunt quinque civitatesin terra Ægyptiloquentes lingua Chanaan,et jurantes per Dominum exercituum :Civitas solis vocabitur una.

19.  In die illa erit altare Dominiin medio terræ Ægypti,et titulus Domini juxta terminum ejus.

20.  Erit in signum et in testimonium Domino exercituumin terra Ægypti ;clamabunt enim ad Dominum a facie tribulationis,et mittet eis salvatoremet propugnatorem qui liberet eos.

21.  Et cognoscetur Dominus ab Ægypto,et cognoscent Ægyptii Dominumin die illa ;et colent eum in hostiis et in muneribus ;et vota vovebunt Domino, et solvent.

22.  Et percutiet Dominus Ægyptum plaga,et sanabit eam ;et revertentur ad Dominum,et placabitur eis, et sanabit eos.

23.  In die illa erit viade Ægypto in Assyrios ;et intrabit Assyrius Ægyptum,et Ægyptius in Assyrios,et servient Ægyptii Assur.

24.  In die illa erit Israël tertiusÆgyptio et Assyrio ;benedictio in medio terræ

25.  cui benedixit Dominus exercituum, dicens :Benedictus populus meus Ægypti,et opus manuum mearum Assyrio ;hæreditas autem mea Israël.

Isaiæ 19