Isaiæ 17:7-11 Vulgata Latina (VULG)

7.  In die illa inclinabitur homo adfactorem suum,et oculi ejus ad Sanctum Israël respicient ;

8.  et non inclinabitur ad altaria quæ fecerunt manus ejus ;et quæ operati sunt digiti ejus non respicietlucos et delubra.

9.  In die illa erunt civitates fortitudinis ejusderelictæ sicut aratra, et segetesquæ derelictæ sunt a facie filiorum Israël ;et eris deserta.

10.  Quia oblitus es Dei salvatoris tui,et fortis adjutoris tui non es recordata :propterea plantabis plantationem fidelem,et germen alienum seminabis ;

11.  in die plantationis tuæ labrusca,et mane semen tuum florebit ;ablata est messis in die hæreditatis,et dolebit graviter.

Isaiæ 17