5. Contrivit Dominus baculum impiorum,virgam dominantium,
6. cædentem populos in indignationeplaga insanabili,subjicientem in furore gentes,persequentem crudeliter.
7. Conquievit et siluit omnis terra,gavisa est et exsultavit ;
8. abietes quoque lætatæ sunt super te,et cedri Libani :ex quo dormisti, non ascendetqui succidat nos.
9. Infernus subter conturbatus estin occursum adventus tui ;suscitavit tibi gigantes.Omnes principes terræsurrexerunt de soliis suis,omnes principes nationum.
10. Universi respondebunt, et dicent tibi :Et tu vulneratus es sicut et nos ;nostri similis effectus es.
11. Detracta est ad inferos superbia tua,concidit cadaver tuum ;subter te sternetur tinea,et operimentum tuum erunt vermes.
12. Quomodo cecidisti de cælo,Lucifer, qui mane oriebaris ?corruisti in terram,qui vulnerabas gentes ?
13. Qui dicebas in corde tuo :In cælum conscendam,super astra Deiexaltabo solium meum ;sedebo in monte testamenti,in lateribus aquilonis ;
14. ascendam super altitudinem nubium,similis ero Altissimo ?
15. Verumtamen ad infernum detraheris,in profundum laci.
16. Qui te viderint, ad te inclinabuntur,teque prospicient :Numquid iste est vir qui conturbavit terram,qui concussit regna,
17. qui posuit orbem desertum,et urbes ejus destruxit,vinctis ejus non aperuit carcerem ?
18. Omnes reges gentiumuniversi dormierunt in gloria,vir in domo sua ;
19. tu autem projectus es de sepulchro tuo,quasi stirps inutilis pollutus,et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio,et descenderunt ad fundamenta laci,quasi cadaver putridum.