Isaiæ 10:8-17 Vulgata Latina (VULG)

8.  Dicet enim :

9.  Numquid non principes mei simul reges sunt ?numquid non ut Charcamis, sic Calano ?et ut Arphad, sic Emath ?numquid non ut Damascus, sic Samaria ?

10.  Quomodo invenit manus mea regna idoli,sic et simulacra eorum de Jerusalem et de Samaria.

11.  Numquid non sicut feci Samariæ et idolis ejus,sic faciam Jerusalem et simulacris ejus ?

12.  Et erit, cum impleverit Dominuscuncta opera suain monte Sion et in Jerusalem,visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur,et super gloriam altitudinis oculorum ejus.

13.  Dixit enim : In fortitudine manus meæ feci,et in sapientia mea intellexi ;et abstuli terminos populorum,et principes eorum deprædatus sum,et detraxi quasi potens in sublimi residentes.

14.  Et invenit quasi nidum manus meafortitudinem populorum ;et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt,sic universam terram ego congregavi ;et non fuit qui moveret pennam,et aperiret os, et ganniret.

15.  Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea ?aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur ?Quomodo si elevetur virga contra elevantem se,et exaltetur baculus, qui utique lignum est.

16.  Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum,in pinguibus ejus tenuitatem ;et subtus gloriam ejus succensa ardebitquasi combustio ignis.

17.  Et erit lumen Israël in igne,et Sanctus ejus in flamma ;et succendetur, et devorabiturspina ejus et vepres in die una.

Isaiæ 10