Genesis 9:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos : Crescite, et multiplicamini, et replete terram.

2.  Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram : omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt.

3.  Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum : quasi olera virentia tradidi vobis omnia.

4.  Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.

5.  Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum : et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.

6.  Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius : ad imaginem quippe Dei factus est homo.

Genesis 9