Genesis 7:4-9 Vulgata Latina (VULG)

4.  Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus : et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ.

5.  Fecit ergo Noë omnia quæ mandaverat ei Dominus.

6.  Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram.

7.  Et ingressus est Noë et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii.

8.  De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram,

9.  duo et duo ingressa sunt ad Noë in arcam, masculus et femina, sicut præceperat Dominus Noë.

Genesis 7