Genesis 7:18-22 Vulgata Latina (VULG)

18.  Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terræ : porro arca ferebatur super aquas.

19.  Et aquæ prævaluerunt nimis super terram : opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo.

20.  Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.

21.  Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quæ reptant super terram : universi homines,

22.  et cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt.

Genesis 7