Genesis 7:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Dixitque Dominus ad eum : Ingredere tu et omnis domus tua in arcam : te enim vidi justum coram me in generatione hac.

2.  Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam : de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam.

3.  Sed et de volatilibus cæli septena et septena, masculum et feminam : ut salvetur semen super faciem universæ terræ.

4.  Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus : et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ.

5.  Fecit ergo Noë omnia quæ mandaverat ei Dominus.

6.  Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram.

Genesis 7