Genesis 5:9-23 Vulgata Latina (VULG)

9.  Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan.

10.  Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias.

11.  Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est.

12.  Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel.

13.  Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias.

14.  Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.

15.  Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared.

16.  Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias.

17.  Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.

18.  Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch.

19.  Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias.

20.  Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.

21.  Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam.

22.  Et ambulavit Henoch cum Deo : et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias.

23.  Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni.

Genesis 5