5. Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.
6. Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos.
7. Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias.
8. Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.