1. Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.
2. Congregamini, et audite, filii Jacob,audite Israël patrem vestrum :
3. Ruben, primogenitus meus,tu fortitudo mea, et principium doloris mei ;prior in donis, major in imperio.
4. Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui,et maculasti stratum ejus.
5. Simeon et Levi fratresvasa iniquitatis bellantia.
6. In consilium eorum non veniat anima mea,et in cœtu illorum non sit gloria mea :quia in furore suo occiderunt virum,et in voluntate sua suffoderunt murum.