Genesis 49:1-4 Vulgata Latina (VULG)

1.  Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.

2.  Congregamini, et audite, filii Jacob,audite Israël patrem vestrum :

3.  Ruben, primogenitus meus,tu fortitudo mea, et principium doloris mei ;prior in donis, major in imperio.

4.  Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui,et maculasti stratum ejus.

Genesis 49