Genesis 47:12-19 Vulgata Latina (VULG)

12.  Et alebat eos, omnemque domum patris sui, præbens cibaria singulis.

13.  In toto enim orbe panis deerat, et oppresserat fames terram, maxime Ægypti et Chanaan.

14.  E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti, et intulit eam in ærarium regis.

15.  Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta Ægyptus ad Joseph, dicens : Da nobis panes : quare morimur coram te, deficiente pecunia ?

16.  Quibus ille respondit : Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis.

17.  Quæ cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis, et ovibus, et bobus, et asinis : sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum.

18.  Venerunt quoque anno secundo, et dixerunt ei : Non celabimus dominum nostrum quod deficiente pecunia, pecora simul defecerunt : nec clam te est, quod absque corporibus et terra nihil habeamus.

19.  Cur ergo moriemur te vidente ? et nos et terra nostra tui erimus : eme nos in servitutem regiam, et præbe semina, ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem.

Genesis 47