6. et omnia quæ possederat in terra Chanaan : venitque in Ægyptum cum omni semine suo,
7. filii ejus, et nepotes, filiæ, et cuncta simul progenies.
8. Hæc sunt autem nomina filiorum Israël, qui ingressi sunt in Ægyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben.
9. Filii Ruben : Henoch et Phallu et Hesron et Charmi.
10. Filii Simeon : Jamuel et Jamin et Ahod, et Jachin et Sohar, et Saul filius Chanaanitidis.
11. Filii Levi : Gerson et Caath et Merari.
12. Filii Juda : Her et Onan et Sela et Phares et Zara ; mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares : Hesron et Hamul.
13. Filii Issachar : Thola et Phua et Job et Semron.
14. Filii Zabulon : Sared et Elon et Jahelel.
15. Hi filii Liæ quos genuit in Mesopotamia Syriæ cum Dina filia sua : omnes animæ filiorum ejus et filiarum, triginta tres.
16. Filii Gad : Sephion et Haggi et Suni et Esebon et Heri et Arodi et Areli.
17. Filii Aser : Jamne et Jesua et Jessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria : Heber et Melchiel.
18. Hi filii Zelphæ, quam dedit Laban Liæ filiæ suæ : et hos genuit Jacob sedecim animas.