Genesis 46:2-11 Vulgata Latina (VULG)

2.  audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi : Jacob, Jacob. Cui respondit : Ecce adsum.

3.  Ait illi Deus : Ego sum fortissimus Deus patris tui : noli timere, descende in Ægyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi.

4.  Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem : Joseph quoque ponet manus suas super oculos tuos.

5.  Surrexit autem Jacob a Puteo juramenti : tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quæ miserat Pharao ad portandum senem,

6.  et omnia quæ possederat in terra Chanaan : venitque in Ægyptum cum omni semine suo,

7.  filii ejus, et nepotes, filiæ, et cuncta simul progenies.

8.  Hæc sunt autem nomina filiorum Israël, qui ingressi sunt in Ægyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben.

9.  Filii Ruben : Henoch et Phallu et Hesron et Charmi.

10.  Filii Simeon : Jamuel et Jamin et Ahod, et Jachin et Sohar, et Saul filius Chanaanitidis.

11.  Filii Levi : Gerson et Caath et Merari.

Genesis 46