9. Recordatusque somniorum, quæ aliquando viderat, ait ad eos : Exploratores estis : ut videatis infirmiora terræ venistis.
10. Qui dixerunt : Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos.
11. Omnes filii unius viri sumus : pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali.
12. Quibus ille respondit : Aliter est : immunita terræ hujus considerare venistis.
13. At illi : Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan : minimus cum patre nostro est, alius non est super.
14. Hoc est, ait, quod locutus sum : exploratores estis.
15. Jam nunc experimentum vestri capiam : per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus.
16. Mittite ex vobis unum, et adducat eum : vos autem eritis in vinculis, donec probentur quæ dixistis utrum vera an falsa sint : alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis.
17. Tradidit ergo illos custodiæ tribus diebus.
18. Die autem tertio eductis de carcere, ait : Facite quæ dixi, et vivetis : Deum enim timeo.