Genesis 42:8-15 Vulgata Latina (VULG)

8.  Et tamen fratres ipse cognoscens, non est cognitus ab eis.

9.  Recordatusque somniorum, quæ aliquando viderat, ait ad eos : Exploratores estis : ut videatis infirmiora terræ venistis.

10.  Qui dixerunt : Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos.

11.  Omnes filii unius viri sumus : pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali.

12.  Quibus ille respondit : Aliter est : immunita terræ hujus considerare venistis.

13.  At illi : Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan : minimus cum patre nostro est, alius non est super.

14.  Hoc est, ait, quod locutus sum : exploratores estis.

15.  Jam nunc experimentum vestri capiam : per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus.

Genesis 42