Genesis 42:6-13 Vulgata Latina (VULG)

6.  Et Joseph erat princeps in terra Ægypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui,

7.  et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos : Unde venistis ? Qui responderunt : De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria.

8.  Et tamen fratres ipse cognoscens, non est cognitus ab eis.

9.  Recordatusque somniorum, quæ aliquando viderat, ait ad eos : Exploratores estis : ut videatis infirmiora terræ venistis.

10.  Qui dixerunt : Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos.

11.  Omnes filii unius viri sumus : pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali.

12.  Quibus ille respondit : Aliter est : immunita terræ hujus considerare venistis.

13.  At illi : Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan : minimus cum patre nostro est, alius non est super.

Genesis 42