Genesis 41:9-17 Vulgata Latina (VULG)

9.  Tunc demum reminiscens pincernarum magister, ait : Confiteor peccatum meum :

10.  iratus rex servis suis, me et magistrum pistorum retrudi jussit in carcerem principis militum :

11.  ubi una nocte uterque vidimus somnium præsagum futurorum.

12.  Erat ibi puer hebræus, ejusdem ducis militum famulus : cui narrantes somnia,

13.  audivimus quidquid postea rei probavit eventus ; ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in cruce.

14.  Protinus ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt : ac veste mutata obtulerunt ei.

15.  Cui ille ait : Vidi somnia, nec est qui edisserat : quæ audivi te sapientissime conjicere.

16.  Respondit Joseph : Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni.

17.  Narravit ergo Pharao quod viderat : Putabam me stare super ripam fluminis,

Genesis 41