Genesis 41:49-57 Vulgata Latina (VULG)

49.  Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenæ maris coæquaretur, et copia mensuram excederet.

50.  Nati sunt autem Joseph filii duo antequam veniret fames : quos peperit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos.

51.  Vocavitque nomen primogeniti Manasses, dicens : Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei.

52.  Nomen quoque secundi appellavit Ephraim, dicens : Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meæ.

53.  Igitur transactis septem ubertatis annis, qui fuerant in Ægypto,

54.  cœperunt venire septem anni inopiæ, quos prædixerat Joseph : et in universo orbe fames prævaluit, in cuncta autem terra Ægypti panis erat.

55.  Qua esuriente, clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens. Quibus ille respondit : Ite ad Joseph : et quidquid ipse vobis dixerit, facite.

56.  Crescebat autem quotidie fames in omni terra : aperuitque Joseph universa horrea, et vendebat Ægyptiis : nam et illos oppresserat fames.

57.  Omnesque provinciæ veniebant in Ægyptum, ut emerent escas, et malum inopiæ temperarent.

Genesis 41