Genesis 41:36-42 Vulgata Latina (VULG)

36.  Et præparetur futuræ septem annorum fami, quæ oppressura est Ægyptum, et non consumetur terra inopia.

37.  Placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris ejus :

38.  locutusque est ad eos : Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit ?

39.  Dixit ergo ad Joseph : Quia ostendit tibi Deus omnia quæ locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero ?

40.  Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet : uno tantum regni solio te præcedam.

41.  Dixitque rursus Pharao ad Joseph : Ecce, constitui te super universam terram Ægypti.

42.  Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus : vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit.

Genesis 41