Genesis 41:30-42 Vulgata Latina (VULG)

30.  quos sequentur septem anni alii tantæ sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia : consumptura est enim fames omnem terram,

31.  et ubertatis magnitudinem perditura est inopiæ magnitudo.

32.  Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium : firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur.

33.  Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et præficiat eum terræ Ægypti :

34.  qui constituat præpositos per cunctas regiones : et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis,

35.  qui jam nunc futuri sunt, congreget in horrea : et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus.

36.  Et præparetur futuræ septem annorum fami, quæ oppressura est Ægyptum, et non consumetur terra inopia.

37.  Placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris ejus :

38.  locutusque est ad eos : Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit ?

39.  Dixit ergo ad Joseph : Quia ostendit tibi Deus omnia quæ locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero ?

40.  Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet : uno tantum regni solio te præcedam.

41.  Dixitque rursus Pharao ad Joseph : Ecce, constitui te super universam terram Ægypti.

42.  Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus : vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit.

Genesis 41