28. Qui hoc ordine complebuntur :
29. ecce septem anni venient fertilitatis magnæ in universa terra Ægypti,
30. quos sequentur septem anni alii tantæ sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia : consumptura est enim fames omnem terram,
31. et ubertatis magnitudinem perditura est inopiæ magnitudo.
32. Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium : firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur.
33. Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et præficiat eum terræ Ægypti :
34. qui constituat præpositos per cunctas regiones : et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis,