Genesis 41:12-26 Vulgata Latina (VULG)

12.  Erat ibi puer hebræus, ejusdem ducis militum famulus : cui narrantes somnia,

13.  audivimus quidquid postea rei probavit eventus ; ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in cruce.

14.  Protinus ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt : ac veste mutata obtulerunt ei.

15.  Cui ille ait : Vidi somnia, nec est qui edisserat : quæ audivi te sapientissime conjicere.

16.  Respondit Joseph : Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni.

17.  Narravit ergo Pharao quod viderat : Putabam me stare super ripam fluminis,

18.  et septem boves de amne conscendere, pulchras nimis, et obesis carnibus : quæ in pastu paludis virecta carpebant.

19.  Et ecce, has sequebantur aliæ septem boves, in tantum deformes et macilentæ, ut numquam tales in terra Ægypti viderim :

20.  quæ, devoratis et consumptis prioribus,

21.  nullum saturitatis dedere vestigium : sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus,

22.  vidi somnium. Septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque pulcherrimæ.

23.  Aliæ quoque septem tenues et percussæ uredine, oriebantur e stipula :

24.  quæ priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi conjectoribus somnium, et nemo est qui edisserat.

25.  Respondit Joseph : Somnium regis unum est : quæ facturus est Deus, ostendit Pharaoni.

26.  Septem boves pulchræ, et septem spicæ plenæ, septem ubertatis anni sunt : eamdemque vim somnii comprehendunt.

Genesis 41