9. Narravit prior, præpositus pincernarum, somnium suum : Videbam coram me vitem,
10. in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere :
11. calicemque Pharaonis in manu mea : tuli ergo uvas, et expressi in calicem quem tenebam, et tradidi poculum Pharaoni.
12. Respondit Joseph : Hæc est interpretatio somnii : tres propagines, tres adhuc dies sunt :
13. post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum : dabisque ei calicem juxta officium tuum, sicut ante facere consueveras.
14. Tantum memento mei, cum bene tibi fuerit, et facias mecum misericordiam : ut suggeras Pharaoni ut educat me de isto carcere :
15. quia furto sublatus sum de terra Hebræorum, et hic innocens in lacum missus sum.
16. Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset, ait : Et ego vidi somnium : quod tria canistra farinæ haberem super caput meum :
17. et in uno canistro quod erat excelsius, portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo.
18. Respondit Joseph : Hæc est interpretatio somnii : tria canistra, tres adhuc dies sunt :
19. post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas.