15. quia furto sublatus sum de terra Hebræorum, et hic innocens in lacum missus sum.
16. Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset, ait : Et ego vidi somnium : quod tria canistra farinæ haberem super caput meum :
17. et in uno canistro quod erat excelsius, portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo.
18. Respondit Joseph : Hæc est interpretatio somnii : tria canistra, tres adhuc dies sunt :
19. post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas.
20. Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat : qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum, et pistorum principis.
21. Restituitque alterum in locum suum, ut porrigeret ei poculum :
22. alterum suspendit in patibulo, ut conjectoris veritas probaretur.