Genesis 40:12-19 Vulgata Latina (VULG)

12.  Respondit Joseph : Hæc est interpretatio somnii : tres propagines, tres adhuc dies sunt :

13.  post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum : dabisque ei calicem juxta officium tuum, sicut ante facere consueveras.

14.  Tantum memento mei, cum bene tibi fuerit, et facias mecum misericordiam : ut suggeras Pharaoni ut educat me de isto carcere :

15.  quia furto sublatus sum de terra Hebræorum, et hic innocens in lacum missus sum.

16.  Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset, ait : Et ego vidi somnium : quod tria canistra farinæ haberem super caput meum :

17.  et in uno canistro quod erat excelsius, portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo.

18.  Respondit Joseph : Hæc est interpretatio somnii : tria canistra, tres adhuc dies sunt :

19.  post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas.

Genesis 40