Genesis 40:10-15 Vulgata Latina (VULG)

10.  in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere :

11.  calicemque Pharaonis in manu mea : tuli ergo uvas, et expressi in calicem quem tenebam, et tradidi poculum Pharaoni.

12.  Respondit Joseph : Hæc est interpretatio somnii : tres propagines, tres adhuc dies sunt :

13.  post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum : dabisque ei calicem juxta officium tuum, sicut ante facere consueveras.

14.  Tantum memento mei, cum bene tibi fuerit, et facias mecum misericordiam : ut suggeras Pharaoni ut educat me de isto carcere :

15.  quia furto sublatus sum de terra Hebræorum, et hic innocens in lacum missus sum.

Genesis 40