Genesis 4:3-10 Vulgata Latina (VULG)

3.  Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino.

4.  Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum : et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.

5.  Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit : iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus.

6.  Dixitque Dominus ad eum : Quare iratus es ? et cur concidit facies tua ?

7.  nonne si bene egeris, recipies : sin autem male, statim in foribus peccatum aderit ? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.

8.  Dixitque Cain ad Abel fratrem suum : Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.

9.  Et ait Dominus ad Cain : Ubi est Abel frater tuus ? Qui respondit : Nescio : num custos fratris mei sum ego ?

10.  Dixitque ad eum : Quid fecisti ? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.

Genesis 4