Genesis 4:13-24 Vulgata Latina (VULG)

13.  Dixitque Cain ad Dominum : Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.

14.  Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra : omnis igitur qui invenerit me, occidet me.

15.  Dixitque ei Dominus : Nequaquam ita fiet : sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.

16.  Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.

17.  Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch : et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.

18.  Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech.

19.  Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.

20.  Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum.

21.  Et nomen fratris ejus Jubal : ipse fuit pater canentium cithara et organo.

22.  Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma.

23.  Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ : Audite vocem meam, uxores Lamech ;auscultate sermonem meum :quoniam occidi virum in vulnus meum,et adolescentulum in livorem meum.

24.  Septuplum ultio dabitur de Cain :de Lamech vero septuagies septies.

Genesis 4