Genesis 4:1-4 Vulgata Latina (VULG)

1.  Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens : Possedi hominem per Deum.

2.  Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.

3.  Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino.

4.  Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum : et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.

Genesis 4