1. Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens : Possedi hominem per Deum.
2. Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.
3. Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino.
4. Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum : et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.
5. Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit : iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus.
6. Dixitque Dominus ad eum : Quare iratus es ? et cur concidit facies tua ?
7. nonne si bene egeris, recipies : sin autem male, statim in foribus peccatum aderit ? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.
8. Dixitque Cain ad Abel fratrem suum : Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.
9. Et ait Dominus ad Cain : Ubi est Abel frater tuus ? Qui respondit : Nescio : num custos fratris mei sum ego ?
10. Dixitque ad eum : Quid fecisti ? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.
11. Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.
12. Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos : vagus et profugus eris super terram.
13. Dixitque Cain ad Dominum : Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.