Genesis 39:13-23 Vulgata Latina (VULG)

13.  Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,

14.  vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos : En introduxit virum hebræum, ut illuderet nobis : ingressus est ad me, ut coiret mecum : cumque ego succlamassem,

15.  et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.

16.  In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum,

17.  et ait : Ingressus est ad me servus hebræus quem adduxisti, ut illuderet mihi :

18.  cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.

19.  His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde :

20.  tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.

21.  Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.

22.  Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur : et quidquid fiebat, sub ipso erat.

23.  Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis : Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat.

Genesis 39