Genesis 39:13-21 Vulgata Latina (VULG)

13.  Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,

14.  vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos : En introduxit virum hebræum, ut illuderet nobis : ingressus est ad me, ut coiret mecum : cumque ego succlamassem,

15.  et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.

16.  In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum,

17.  et ait : Ingressus est ad me servus hebræus quem adduxisti, ut illuderet mihi :

18.  cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.

19.  His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde :

20.  tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.

21.  Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.

Genesis 39