3. Quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her.
4. Rursumque concepto fœtu, natum filium vocavit Onan.
5. Tertium quoque peperit : quem appellavit Sela ; quo nato, parere ultra cessavit.
6. Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar.
7. Fuit quoque Her primogenitus Judæ nequam in conspectu Domini : et ab eo occisus est.
8. Dixit ergo Judas ad Onan filium suum : Ingredere uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo.
9. Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur.